monumenta.ch > Hieronymus > 1 > 11 > Psalmi, 21 > Iacobi, 1 > 41 > Genesis, 19 > 4 > sectio 30 > Psalmi, 62 > 7 > bkeCod.15.99v > Ioannes, 1 > sectio 3 > Ioannes, 19 > ad Corinthios I, 4 > Psalmi, 70 > Psalmi, 25 > 3 > sectio 18 > 12 > Psalmi, 41 > Genesis, 12 > Ioannes, 4 > 44
Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, XLIII <<<     >>> XLV

Hieronymus, Hebraicae Quaestiones in Genesim, CAPUT XLIV

1 (Vers. 2.) Et pone argentum uniuscuiusque in ore sacculi, et condy [Condy meum argenteum. Condy quod Graece Κόνδυ scribitur, poculam Persicum significat apud Grammaticos Graecos. Hesychius dicit esse poculum Barbaricum: Nicomachus Persicum esse poculum voluit: Athenaeus vero Asiaticum poculum, decem cotylarum capax. MARTIAN. ---Condy explicat Diodorus ἁπλοποτήριον, quod est, simplex poculum. Asiaticum vas esse tradit Menander in Adulatore: Persicum Nicomachus ab Athenaeo laudatus lib. XI, c. 8. Relandus part. 1 Dissert. Miscell. Indicam nominis originem docet.] meum argenteum mitte in sacculum iunioris. Pro sacculo, peronem, vel follem, in Hebraeo habet. Pro condy, id est, poculo, quod etiam in Isaia legimus (LI, 17), Aquila, scyphum, Symmachus phialam transtulerunt.
Hieronymus HOME

bsb4610.157

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik